Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
  2. de bove nil superest formae nisi candor in illa.
  3. Officioque pedum nymphe contenta duorum
  4. erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae
  5. mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
  6. Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,
  7. nunc Epaphus magni genitus de semine tandem
  8. creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti
  9. templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis
  10. Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem
  11. nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
  12. non tulit Inachides, “matri” que ait “omnia demens
  13. credis et es tumidus genitoris imagine falsi.”
  14. Erubuit Phaethon iramque pudore repressit
  15. et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem;
  16. “quo” que “magis doleas genetrix,” ait “ille ego liber,
  17. ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
  18. et dici potuisse et non potuisse refelli.
  19. At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
  20. ede notam tanti generis meque adsere caelo.”