Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
  2. detinuit sermone diem iunctisque canendo
  3. vincere harundinibus servantia lumina temptat.
  4. Ille tamen pugnat molles evincere somnos
  5. et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
  6. parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta
  7. fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.
  8. Tum deus “Arcadiae gelidis in montibus” inquit
  9. “inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
  10. naias una fuit; nymphae Syringa vocabant.
  11. Non semel et satyros eluserat illa sequentes
  12. et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
  13. rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
  14. virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianae
  15. falleret et posset credi Latonia, si non
  16. corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
  17. Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo
  18. Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
  19. talia verba refert”—restabat verba referre
  20. et precibus spretis fugisse per avia nympham,