Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ponere duritiem coepere suumque rigorem
  2. mollirique mora mollitaque ducere formam.
  3. Mox ubi creverunt naturaque mitior illis
  4. contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri
  5. forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,
  6. non exacta satis rudibusque simillima signis.
  7. Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
  8. et terrena fuit, versa est in corporis usum;
  9. quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;
  10. quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;
  11. inque brevi spatio superorum numine saxa
  12. missa viri manibus faciem traxere virorum,
  13. et de femineo reparata est femina iactu.
  14. Inde genus durum sumus experiensque laborum
  15. et documenta damus qua simus origine nati.
  16. Cetera diversis tellus animalia formis
  17. sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne
  18. percaluit solis, caenumque udaeque paludes
  19. intumuere aestu, fecundaque semina rerum
  20. vivaci nutrita solo ceu matris in alvo