Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
  2. Non illo melior quisquam nec amantior aequi
  3. vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
  4. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
  5. et superesse virum de tot modo milibus unum,
  6. et superesse videt de tot modo milibus unam,
  7. innocuos ambo, cultores numinis ambo,
  8. nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
  9. et caelo terras ostendit et aethera terris.
  10. Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
  11. mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
  12. exstantem atque umeros innato murice tectum
  13. caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti
  14. inspirare iubet fluctusque et flumina signo
  15. iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi,
  16. tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
  17. bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,
  18. litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
  19. Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
  20. contigit et cecinit iussos inflata receptus,