Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.
  2. In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes
  3. quas meruere pati (sic stat sententia) poenas.”
  4. Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi
  5. adiciunt, alii partes adsensibus inplent.
  6. Est tamen humani generis iactura dolori
  7. omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae
  8. forma futura, rogant, quis sit laturus in aras
  9. tura, ferisne paret populandas tradere terras.
  10. Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)
  11. rex superum trepidare vetat subolemque priori
  12. dissimilem populo promittit origine mira.
  13. Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras:
  14. sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
  15. conciperet flammas longusque ardesceret axis:
  16. esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
  17. quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
  18. ardeat et mundi moles obsessa laboret.
  19. Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:
  20. poena placet diversa, genus mortale sub undis