Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
  2. et violenta fuit: scires e sanguine natos.
  3. Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
  4. ingemit et, facto nondum vulgata recenti,
  5. foeda Lycaoniae referens convivia mensae,
  6. ingentes animo et dignas Iove concipit iras,
  7. conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
  8. Est via sublimis, caelo manifesta sereno:
  9. lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
  10. Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
  11. regalemque domum. Dextra laevaque deorum
  12. atria nobilium valvis celebrantur apertis
  13. (plebs habitat diversa locis): hac parte potentes
  14. caelicolae clarique suos posuere penates.
  15. Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
  16. haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
  17. Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
  18. celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
  19. terrificam capitis concussit terque quaterque
  20. caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.