Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ante meos oculos adducitur advena paelex,
  2. Nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
  3. Non sinis averti; mediam captiva per urbem
  4. Invitis oculis adspicienda venit.
  5. Nec venit incultis captarum more capillis,
  6. Fortunam vultu fassa decente suam;
  7. Ingreditur late lato spectabilis auro,
  8. Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.
  9. Dat vultum populo sublimis ut Hercule victo;
  10. Oechaliam vivo stare parente putes.
  11. Forsitan et pulsa Aetolide Deianira
  12. Nomine deposito paelicis uxor erit,
  13. Eurytidosque Ioles atque Aonii Alcidae
  14. Turpia famosus corpora iunget Hymen.
  15. Mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus,
  16. Et iacet in gremio languida facta manus.
  17. Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti.
  18. Ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
  19. Cornua flens legit ripis Achelous in udis
  20. Truncaque limosa tempora mersit aqua;