Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
  2. Dicere? non cultu lingua retenta silet?
  3. Se quoque nympha tuis ornavit Iardanis armis
  4. Et tulit a capto nota tropaea viro.
  5. I nunc, tolle animos et fortia gesta recense;
  6. Quo tu non esses, iure vir illa fuit.
  7. Qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
  8. Quam quos vicisti, vincere maius erat.
  9. Illi procedit rerum mensura tuarum —
  10. Cede bonis; heres laudis amica tuae.
  11. O pudor! hirsuti costis exuta leonis
  12. Aspera texerunt vellera molle latus!
  13. Falleris et nescis — non sunt spolia illa leonis,
  14. Sed tua, tuque feri victor es, illa tui.
  15. Femina tela tulit Lernaeis atra venenis,
  16. Ferre gravem lana vix satis apta colum,
  17. Instruxitque manum clava domitrice ferarum,
  18. Vidit et in speculo coniugis arma mei!
  19. Haec tamen audieram; licuit non credere famae,
  20. Et venit ad sensus mollis ab aure dolor —