Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis,
  2. Qua tamen adversis fluctibus ire paras.
  3. Quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit!
  4. Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas!
  5. Quod tibi malueram, sine me debere procellis;
  6. Iustior est animo ventus et unda tuo.
  7. Non ego sum tanti — quid non censeris inique? —
  8. Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
  9. Exerces pretiosa odia et constantia magno,
  10. Si, dum me careas, est tibi vile mori.
  11. Iam venti ponent, strataque aequaliter unda
  12. Caeruleis Triton per mare curret equis.
  13. Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!
  14. Et, nisi duritia robora vincis, eris.
  15. Quid, quasi nescires, insana quid aequora possint,
  16. Expertae totiens tam male credis aquae?
  17. Ut, pelago suadente viam, retinacula solvas,
  18. Multa tamen latus tristia pontus habet.
  19. Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest;
  20. Perfidiae poenas exigit ille locus,