Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem
  2. Et videas populos altus ab arce tuos?
  3. Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur,
  4. Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
  5. Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae,
  6. Ut pia fumosis addita tura focis.
  7. Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;
  8. Aenean animo noxque quiesque refert.
  9. Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus,
  10. Et quo, si non sim stulta, carere velim;
  11. Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
  12. Sed queror infidum questaque peius amo.
  13. Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
  14. Frater Amor, castris militet ille tuis!
  15. Aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem,
  16. Materiam curae praebeat ille meae!
  17. Fallor, et ista mihi falso iactatur imago;
  18. Matris ab ingenio dissidet ille suae.
  19. Te lapis et montes innataque rupibus altis
  20. Robora, te saevae progenuere ferae,