Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non ego miror opes, nec me tua regia tangit
  2. Nec de tot Priami dicar ut una nurus —
  3. Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
  4. Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;
  5. Dignaque sum fieri rerum matrona potentis;
  6. Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
  7. Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
  8. Despice; purpureo sum magis apta toro.
  9. Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
  10. Bella, nec ultrices advehit unda rates.
  11. Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
  12. Hac venit in thalamos dote superba tuos.
  13. Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
  14. Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
  15. Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
  16. Consule, quis aetas longa magistra fuit!
  17. Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
  18. Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
  19. Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
  20. Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.