Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Adspicit inmensum moles nativa profundum —
  2. Mons fuit; aequoreis illa resistit aquis.
  3. Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
  4. Et mihi per fluctus impetus ire fuit.
  5. Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora —
  6. Pertimui; cultus non erat ille tuus.
  7. Fit propior terrasque cita ratis attigit aura;
  8. Femineas vidi corde tremente genas.
  9. Non satis id fuerat — quid enim furiosa morabar? —
  10. Haerebat gremio turpis amica tuo!
  11. Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
  12. Et secui madidas ungue rigente genas,
  13. Inplevique sacram querulis ululatibus Iden
  14. Illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
  15. Sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
  16. Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
  17. Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
  18. Aequora legitimos destituantque viros;
  19. At cum pauper eras armentaque pastor agebas,
  20. Nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.