Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Consului — neque enim modice terrebar — anusque
  2. Longaevosque senes. constitit esse nefas.
  3. Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
  4. Caerula ceratas accipit unda rates.
  5. Flesti discedens — hoc saltim parce negare!
  6. Miscuimus lacrimas maestus uterque suas;
  7. Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,
  8. Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
  9. A! quotiens, cum te vento quererere teneri,
  10. Riserunt comites — ille secundus erat!
  11. Oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
  12. Quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'!
  13. Aura levis rigido pendentia lintea malo
  14. Suscitat, et remis eruta canet aqua.
  15. Prosequor infelix oculis abeuntia vela,
  16. Qua licet, et lacrimis umet harena meis,
  17. Utque celer venias, virides Nereidas oro —
  18. Scilicet ut venias in mea damna celer!
  19. Votis ergo meis alii rediture redisti?
  20. Ei mihi, pro dira paelice blanda fui!