Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos,
  2. Frenaque vix patitur de grege captus equus,
  3. Sic male vixque subit primos rude pectus amores,
  4. Sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
  5. Ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis;
  6. Cui venit exacto tempore, peius amat.
  7. Tu nova servatae capies libamina famae,
  8. Et pariter nostrum fiet uterque nocens.
  9. Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
  10. Et tenui primam delegere ungue rosam.
  11. Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
  12. Candor ab insolita labe notandus erat,
  13. At bene successit, digno quod adurimur igni;
  14. Peius adulterio turpis adulter obest.
  15. Si mihi concedat Iuno fratremque virumque,
  16. Hippolytum videor praepositura Iovi!
  17. Iam quoque — vix credes — ignotas mittor in artes;
  18. Est mihi per saevas impetus ire feras.
  19. Iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
  20. Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.