Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
  2. Mittit Amazonio Cressa puella viro.
  3. Perlege, quodcumque est — quid epistula lecta nocebit?
  4. Te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest;
  5. His arcana notis terra pelagoque feruntur.
  6. Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
  7. Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
  8. Lingua, ter in primo restitit ore sonus.
  9. Qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
  10. Dicere quae puduit, scribere iussit amor.
  11. Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
  12. Regnat et in dominos ius habet ille deos.
  13. Ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
  14. 'Scribe! dabit victas ferreus ille manus.'
  15. Adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas,
  16. Figat sic animos in mea vota tuos!
  17. Non ego nequitia socialia foedera rumpam;
  18. Fama — velim quaeras — crimine nostra vacat.
  19. Venit amor gravius, quo serius — urimur intus;
  20. Urimur, et caecum pectora vulnus habent.