Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.
  2. 'Servitio,' dixi, 'nominis addis onus.'
  3. Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,
  4. Semper iudiciis ossa verenda meis;
  5. Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
  6. Qui bene pro patria cum patriaque iacent;
  7. Perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
  8. Perque tuos enses, cognita tela meis —
  9. Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum
  10. Iuro; fallentem deseruisse velis!
  11. Si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura
  12. Nulla tibi sine me gaudia capta!' neges.
  13. At Danai maerere putant — tibi plectra moventur,
  14. Te tenet in tepido mollis amica sinu!
  15. Et quisquam quaerit, quare pugnare recuses?
  16. Pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant.
  17. Tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,
  18. Threiciam digitis increpuisse lyram,
  19. Quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam,
  20. Et galeam pressa sustinuisse coma.