Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,
  2. Tu votis obstas illius, ille tuis.
  3. Ipsa velut navis iactor quam certus in altum
  4. Propellit Boreas, aestus et unda refert,
  5. Cumque dies caris optata parentibus instat,
  6. Inmodicus pariter corporis ardor adest —
  7. Ei mihi, coniugii tempus crudelis ad ipsum
  8. Persephone nostras pulsat acerba fores!
  9. Iam pudet, et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
  10. Offensos videar ne meruisse deos.
  11. Accidere haec aliquis casu contendit, at alter
  12. Acceptum superis hunc negat esse virum;
  13. Neve nihil credas in te quoque dicere famam,
  14. Facta veneficiis pars putat ista tuis.
  15. Causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
  16. Aspera submota proelia, plector ego!
  17. Dic age nunc, solitoque tibi ne decipe more:
  18. Quid facies odio, sic ubi amore noces?
  19. Si laedis, quod amas, hostem sapienter amabis —
  20. Me, precor, ut serves, perdere, dire, velis!