Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus,
  2. Captantem tactus reicioque manum.
  3. Ingemit et tacito suspirat pectore, meque
  4. Offensam, quamvis non mereatur, habet.
  5. Ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas!
  6. Ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!
  7. At mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,
  8. Qui mihi tendebas retia, dignus eras.
  9. Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus.
  10. Es procul a nobis, et tamen inde noces.
  11. Mirabar quare tibi nomen Acontius esset;
  12. Quod faciat longe vulnus, acumen habes.
  13. Certe ego convalui nondum de vulnere tali,
  14. Ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
  15. Quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
  16. Ingenii videas magna tropaea tui!
  17. Concidimus macie; color est sine sanguine, qualem
  18. In pomo refero mente fuisse tuo,
  19. Candida nec mixto sublucent ora rubore.
  20. Forma novi talis marmoris esse solet;