Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Praeteriive tuas de tot caelestibus aras,
  2. Ave mea spreta est vestra parente parens?
  3. Nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
  4. Inque parum fausto carmine docta fui.
  5. Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
  6. Tura feras; prosint, quae nocuere, manus!
  7. Cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella
  8. Non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
  9. Omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
  10. Saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
  11. Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,
  12. Aegra superposita membra fovere manu.
  13. Adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse
  14. Sed meminit nostrum virginis esse torum.
  15. Iam quoque nescio quid de me sensisse videtur;
  16. Nam lacrimae causa saepe latente cadunt,
  17. Et minus audacter blanditur et oscula rara
  18. Applicat et timido me vocat ore suam.
  19. Nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
  20. In dextrum versor, cum venit ille, latus,