Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Siste metum, virgo! stabili potiere salute,
  2. Fac modo polliciti conscia templa colas;
  3. Non bove mactato caelestia numina gaudent,
  4. Sed, quae praestanda est et sine teste, fide.
  5. Ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes,
  6. Fert aliis tristem sucus amarus opem.
  7. Nil opus est istis; tantum periuria vita
  8. Teque simul serva meque datamque fidem!
  9. Praeteritae veniam dabit ignorantia culpae —
  10. Exciderant animo foedera lecta tuo.
  11. Admonita es modo voce mea cum casibus istis,
  12. Quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.
  13. His quoque vitatis in partu nempe rogabis,
  14. Ut tibi luciferas adferat illa manus?
  15. Audiet et repetens quae sunt audita requiret,
  16. Iste tibi de quo coniuge partus eat.
  17. Promittes votum — scit te promittere falso;
  18. Iurabis — scit te fallere posse deos!
  19. Non agitur de me; cura maiore laboro.
  20. Anxia sunt causa pectora nostra tua.