Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Serventur vultus ad nostra incendia nati,
  2. Quique subest niveo lenis in ore rubor.
  3. Hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,
  4. Sic sit ut invalida te solet esse mihi!
  5. Torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra
  6. Dicere nec possum, quid minus ipse velim;
  7. Maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi
  8. Teque mea laedi calliditate puto.
  9. In caput ut nostrum dominae periuria quaeso
  10. Eveniant; poena tuta sit illa mea!
  11. Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro
  12. Anxius huc illuc dissimulanter eo;
  13. Subsequor ancillam furtim famulumque, requirens
  14. Profuerint somni quid tibi quidve cibi.
  15. Me miserum, quod non medicorum iussa ministro,
  16. Effingoque manus, adsideoque toro!
  17. Et rursus miserum, quod me procul inde remoto,
  18. Quem minime vellem, forsitan alter adest!
  19. Ille manus istas effingit, et adsidet aegrae
  20. Invisus superis cum superisque mihi,