Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris,
  2. Pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
  3. Multaque praeterea linguae reticenda modestae,
  4. Quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
  5. Me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
  6. Nam tu cum somno semper abire soles.
  7. Firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
  8. Nec careant vera gaudia nostra fide!
  9. Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
  10. Cur totiens a me, lente morator, abes?
  11. Est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
  12. Nocte sed hesterna lenior aura fuit.
  13. Cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
  14. Tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
  15. Protinus ut similis detur tibi copia cursus,
  16. Hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
  17. At cito mutata est pacati forma profundi.
  18. Tempore, cum properas, saepe minore venis.
  19. Hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes,
  20. Meque tibi amplexo nulla noceret hiemps.