Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis,
- Unda simul miserum vitaque deseruit.
- Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
- Nec nisi tranquillo bracchia crede mari!
- Si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
- Quae numquam nisi te sospite sospes ero!
- Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
- Tu placidas toto pectore finde vias!
- Interea nanti, quoniam freta pervia non sunt,
- Leniat invisas littera missa moras.