Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ferre tamen possum patientius omnia, quam si
  2. Otia nescio qua paelice captus agis,
  3. In tua si veniunt alieni colla lacerti,
  4. Fitque novus nostri finis amoris amor.
  5. A, potius peream, quam crimine vulnerer isto,
  6. Fataque sint culpa nostra priora tua!
  7. Nec, quia venturi dederis mihi signa doloris,
  8. Haec loquor aut fama sollicitata nova.
  9. Omnia sed vereor — quis enim securus amavit?
  10. Cogit et absentes plura timere locus.
  11. Felices illas, sua quas praesentia nosse
  12. Crimina vera iubet, falsa timere vetat!
  13. Nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit,
  14. Incitat et morsus error uterque pares.
  15. O utinam venias, aut ut ventusve paterve
  16. Causaque sit certe femina nulla morae!
  17. Quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
  18. Iamdudum pecca, si mea fata petis!
  19. Sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,
  20. Quoque minus venias, invida pugnat hiemps.