Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
  2. Ut possim missam rebus habere, veni!
  3. Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
  4. Da veniam fassae; non patienter amo!
  5. Urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar:
  6. Fortius ingenium suspicor esse viris.
  7. Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis —
  8. Deficiam, parvi temporis adde moram!
  9. Vos modo venando, modo rus geniale colendo
  10. Ponitis in varia tempora longa mora.
  11. Aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae,
  12. Flectitis aut freno colla sequacis equi;
  13. Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo;
  14. Diluitur posito serior hora mero.
  15. His mihi summotae, vel si minus acriter urar,
  16. Quod faciam, superest praeter amare nihil.
  17. Quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
  18. Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo!
  19. Aut ego cum cana de te nutrice susurro,
  20. Quaeque tuum, miror, causa moretur iter;