Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Excipis amplexu feliciaque oscula iungis —
  2. Oscula, di magni, trans mare digna peti! —
  3. Eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus,
  4. Et madidam siccas aequoris imbre comam.
  5. Cetera nox et nos et turris conscia novit,
  6. Quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
  7. Non magis illius numerari gaudia noctis
  8. Hellespontiaci quam maris alga potest;
  9. Quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,
  10. Hoc magis est cautum, ne foret illud iners.
  11. Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
  12. Praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
  13. Oscula congerimus properata sine ordine raptim
  14. Et querimur parvas noctibus esse moras.
  15. Atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
  16. Frigida deserta litora turre peto.
  17. Digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor
  18. Respiciens dominam, dum licet, usque meam.
  19. Siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,
  20. Cum redeo, videor naufragus esse mihi.