Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At fruar Iliacis opibus cultuque beato,
  2. Donaque promissis uberiora feram;
  3. Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
  4. Congestoque auri pondere dives ero!
  5. Da veniam fassae — non sunt tua munera tanti;
  6. Nescio quo tellus me tenet ista modo.
  7. Quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
  8. Unde petam fratres, unde parentis opem?
  9. Omnia Medeae fallax promisit Iason —
  10. Pulsa est Aesonia num minus illa domo?
  11. Non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
  12. Non Idyia parens Chalciopeve soror.
  13. Tale nihil timeo — sed nec Medea timebat!
  14. Fallitur augurio spes bona saepe suo.
  15. Omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
  16. Navibus a portu lene fuisse fretum.
  17. Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
  18. Ante diem partus est tua visa parens;
  19. Et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
  20. Ilion arsurum praemonuisse ferunt.