Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem —
  2. Di mihi sunt testes — lusimus arte virum.
  3. Nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,
  4. Fungitur officio littera nostra novo.
  5. Felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
  6. Difficilem culpae suspicor esse viam.
  7. Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnes
  8. In nostris oculos vultibus esse reor.
  9. Nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi,
  10. Et quasdam voces rettulit Aethra mihi.
  11. At tu dissimula, nisi si desistere mavis!
  12. Sed cur desistas? dissimulare potes.
  13. Lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis
  14. Est data libertas, quod Menelaus abest.
  15. Ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;
  16. Magna fuit subitae iustaque causa viae —
  17. Aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret,
  18. 'Quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!'
  19. Omine laetatus dedit oscula, 'res' que 'domusque
  20. Et tibi sit curae Troicus hospes,' ait.