Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
  2. Iudicii pretium qua data dicor ego.
  3. Non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
  4. Maxima teste dea dona fuisse putem.
  5. Contenta est oculis hominum mea forma probari;
  6. Laudatrix Venus est invidiosa mihi.
  7. Sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis —
  8. Nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
  9. Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;
  10. Tarda solet magnis rebus inesse fides.
  11. Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
  12. Proxima, me visam praemia summa tibi,
  13. Nec te Palladios nec te Iunonis honores
  14. Auditis Helenae praeposuisse bonis.
  15. Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum!
  16. Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
  17. Ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
  18. Illum, quem fieri vix puto posse meum.
  19. Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,
  20. Spemque sequi coner quam locus ipse negat?