Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Paene puer iuvenes vario certamine vici,
  2. In quibus Ilioneus Deiphobusque fuit;
  3. Neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
  4. Figitur in iusso nostra sagitta loco.
  5. Num potes haec illi primae dare facta iuventae?
  6. Instruere Atriden num potes arte mea?
  7. Omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
  8. Unus is innumeri militis instar erit!
  9. Quid valeam nescis, et te mea robora fallunt;
  10. Ignoras, cui sis nupta futura viro.
  11. Aut igitur nullo belli repetere tumultu,
  12. Aut cedent Marti Dorica castra meo.
  13. Nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
  14. Coniuge. certamen praemia magna movent.
  15. Tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
  16. Nomen ab aeterna posteritate feres
  17. Spe modo non timida dis hinc egressa secundis;
  18. Exige cum plena munera pacta fide.