Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
  2. Concitet et vires Graecia magna suas.
  3. Tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
  4. Crede mihi, vanos res habet ista metus.
  5. Nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces,
  6. Et tuta a bello Bistonis ora fuit;
  7. Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,
  8. Laesa neque est Colcha Thessala terra manu.
  9. Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;
  10. Nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
  11. Terror in his ipso maior solet esse periclo,
  12. Quaeque timere licet, pertimuisse pudet.
  13. Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum —
  14. Et mihi sunt vires, et mea tela nocent.
  15. Nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae;
  16. Illa viris dives, dives abundat equis.
  17. Nec plus Atrides animi Menelaus habebit
  18. Quam Paris aut armis anteferendus erit.
  19. Paene puer caesis abducta armenta recepi,
  20. Hostibus et causam nominis inde tuli;