Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quae mihi non aliud, quam formidare, locutae
  2. Orantis medias deseruere preces.
  3. Di facerent, pretium magni certaminis esses,
  4. Teque suo posset victor habere toro! —
  5. Ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
  6. Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
  7. Ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
  8. Dum petit amplexus, Deianira, tuos.
  9. Nostra per has leges audacia fortiter isset,
  10. Teque mei scires esse laboris opus.
  11. Nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari,
  12. Amplectique tuos, si patiare, pedes.
  13. O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
  14. O Iove digna viro, ni Iove nata fores,
  15. Aut ego Sigeos repetam te coniuge portus,
  16. Aut hic Taenaria contegar exul humo!
  17. Non mea sunt summa leviter destricta sagitta
  18. Pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
  19. Hoc mihi — nam repeto — fore, ut a caeleste sagitta
  20. Figar, erat verax vaticinata soror.