Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
  2. Inponit collo rusticus iste tuo.
  3. Rumpor et invidia — quid enim non omnia narrem? —
  4. Membra superiecta cum tua veste fovet.
  5. Oscula cum vero coram non dura daretis,
  6. Ante oculos posui pocula sumpta meos;
  7. Lumina demitto cum te tenet artius ille,
  8. Crescit et invito lentus in ore cibus.
  9. Saepe dedi gemitus; et te — lasciva! — notavi
  10. In gemitu risum non tenuisse meo.
  11. Saepe mero volui flammam compescere, at illa
  12. Crevit, et ebrietas ignis in igne fuit,
  13. Multaque ne videam, versa cervice recumbo;
  14. Sed revocas oculos protinus ipsa meos.
  15. Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
  16. Sed dolor a facie maior abesse tua.
  17. Qua licet et possum, luctor celare furorem;
  18. Sed tamen apparet dissimulatus amor.
  19. Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!
  20. Atque utinam soli sint ea nota tibi!