Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
  2. Extremum noctis quae dea finit iter.
  3. Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
  4. Gaudet in Idaeis concubuisse iugis.
  5. Nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis
  6. Iudice te nobis anteferendus erit.
  7. Non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
  8. Lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
  9. Nec Priamo pater est soceri de caede cruentus
  10. Et qui Myrtoas crimine signat aquas;
  11. Nec proavo Stygia nostro captantur in unda
  12. Poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
  13. Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis,
  14. Cogitur huic domui Iuppiter esse socer?
  15. Heu facinus! totis indignus noctibus ille
  16. Te tenet, amplexu perfruiturque tuo;
  17. At mihi conspiceris posita vix denique mensa,
  18. Multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
  19. Hostibus eveniant convivia talia nostris,
  20. Experior posito qualia saepe mero!