Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vel mihi virginitas esset libata, vel illud
  2. Quod poterat salva virginitate rapi.
  3. Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces;
  4. Flamma rogi flammas finiet una meas.
  5. Praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
  6. Pollicita est nobis nupta sororque Iovis;
  7. Dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
  8. Contempta est virtus Pallade dante mihi.
  9. Nec piget, aut umquam stulte legisse videbor;
  10. Permanet in voto mens mea firma suo.
  11. Spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
  12. Deprecor, o tanto digna labore peti!
  13. Non ego coniugium generosae degener opto,
  14. Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
  15. Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque
  16. Invenies, medios ut taceamus avos;
  17. Regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
  18. Finibus inmensis vix obeunda, tenet.
  19. Innumeras urbes atque aurea tecta videbis,
  20. Quaeque suos dicas templa decere deos.