Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Magna quidem de te rumor praeconia fecit,
  2. Nullaque de facie nescia terra tua est;
  3. Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
  4. Inter formosas altera nomen habet!
  5. Crede sed hoc nobis! — minor est tua gloria vero,
  6. Famaque de forma paene maligna tua est;
  7. Plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
  8. Et tua materia gloria victa sua est.
  9. Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,
  10. Et visa es tanto digna rapina viro,
  11. More tuae gentis nitida dum nuda palaestra
  12. Ludis et es nudis femina mixta viris.
  13. Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.
  14. Tam bona constanter praeda tenenda fuit.
  15. Ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
  16. Quam tu de thalamis abstraherere meis.
  17. Tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
  18. Tene meo paterer vivus abire sinu?
  19. Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,
  20. Nec Venus ex toto nostra fuisset iners.