Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est in te facies, sunt apti lusibus anni —
  2. O facies oculis insidiosa meis!
  3. Sume fidem et pharetram — fies manifestus Apollo;
  4. Accedant capiti cornua — Bacchus eris!
  5. Et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit,
  6. Nec norat lyricos illa vel illa modos;
  7. At mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
  8. Iam canitur toto nomen in orbe meum.
  9. Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque,
  10. Laudis habet, quamvis grandius ille sonet.
  11. Si mihi difficilis formam natura negavit,
  12. Ingenio formae damna repende meo.
  13. Sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes,
  14. Est mihi; mensuram nominis ipsa fero.
  15. Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
  16. Andromede, patriae fusca colore suae.
  17. Et variis albae iunguntur saepe columbae,
  18. Et niger a viridi turtur amatur ave.
  19. Si, nisi quae facie poterit te digna videri,
  20. Nulla futura tua est, nulla futura tua est.