Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat
  2. Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
  3. Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt —
  4. Somnia formoso candidiora die.
  5. Illic te invenio, quamvis regionibus absis;
  6. Sed non longa satis gaudia somnus habet
  7. Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
  8. Saepe tuae videor supposuisse meos;
  9. Oscula cognosco, quae tu committere lingua
  10. Aptaque consueras accipere, apta dare.
  11. Blandior interdum verisque simillima verba
  12. Eloquor, et vigilant sensibus ora meis.
  13. Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,
  14. Et iuvat, et siccae non licet esse mihi.
  15. At cum se Titan ostendit et omnia secum,
  16. Tam cito me somnos destituisse queror;
  17. Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint —
  18. Conscia deliciis illa fuere meis.
  19. Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
  20. Attigit, in collo crine iacente feror.