Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
  2. Denique non timui, quod dolitura fui.
  3. Nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu,
  4. Admoneat quod te, pignus, amantis, habes.
  5. Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem
  6. Ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei.
  7. Per tibi — qui numquam longe discedat! — amorem,
  8. Perque novem iuro, numina nostra, deas,
  9. Cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit,
  10. Nec me flere diu, nec potuisse loqui!
  11. Et lacrimae deerant oculis et verba palato,
  12. Adstrictum gelido frigore pectus erat.
  13. Postquam se dolor invenit, nec pectora plangi
  14. Nec puduit scissis exululare comis,
  15. Non aliter, quam si nati pia mater adempti
  16. Portet ad exstructos corpus inane rogos.
  17. Gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
  18. Frater, et ante oculos itque reditque meos,
  19. Utque pudenda mei videatur causa doloris,
  20. 'Quid dolet haec? certe filia vivit!' ait.