Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
  2. Protinus est oculis cognita nostra tuis —
  3. An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
  4. Hoc breve nescires unde movetur opus?
  5. Forsitan et quare mea sint alterna requiras
  6. Carmina, cum lyricis sim magis apta modis.
  7. Flendus amor meus est — elegiae flebile carmen;
  8. Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
  9. Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris
  10. Fertilis accensis messibus ardet ager.
  11. Arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;
  12. Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
  13. Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
  14. Proveniunt; vacuae carmina mentis opus!
  15. Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
  16. Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
  17. Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;
  18. Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
  19. Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;
  20. Inprobe, multarum quod fuit, unus habes.