Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ille ferens dominae mandata recentia secum
  2. Pugnabit caute respicietque domum.
  3. Exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet,
  4. Excipietque suo corpora lassa sinu.
  5. Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit,
  6. Quae possunt fieri, facta putare timor.
  7. Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
  8. Quae referat vultus est mihi cera tuos;
  9. Illi blanditias, illi tibi debita verba
  10. Dicimus, amplexus accipit illa meos.
  11. Crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;
  12. Adde sonum cerae, Protesilaus erit.
  13. Hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero,
  14. Et, tamquam possit verba referre, queror.
  15. Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro,
  16. Perque pares animi coniugiique faces,
  17. Me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
  18. Sive — quod heu! timeo — sive superstes eris.
  19. Ultima mandato claudetur epistula parvo:
  20. Si tibi cura mei, sit tibi cura tui!