Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
  2. Me movet — invitis ire paratis aquis.
  3. Quis velit in patriam vento prohibente reverti?
  4. A patria pelago vela vetante datis!
  5. Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
  6. Quo ruitis? vestras quisque redite domos!
  7. Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis!
  8. Non subiti casus, numinis ista mora est.
  9. Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
  10. Dum licet, Inachiae vertite vela rates!
  11. Sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto,
  12. Blandaque conpositas aura secundet aquas!
  13. Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum
  14. Funera conspicient, nec procul hostis erit,
  15. Ipsa suis manibus forti nova nupta marito
  16. Inponet galeam Dardanaque arma dabit.
  17. Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet —
  18. Hoc genus officii dulce duobus erit —
  19. Producetque virum, dabit et mandata reverti
  20. Et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!'