Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
  2. Inferias umbrae fratris habete mei;
  3. Deseror amissis regno patriaque domoque
  4. Coniuge, qui nobis omnia solus erat!
  5. Serpentis igitur potui taurosque furentes;
  6. Unum non potui perdomuisse virum,
  7. Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
  8. Non valeo flammas effugere ipsa meas.
  9. Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
  10. Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
  11. Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,
  12. Et tener a misero pectore somnus abest.
  13. Quae me non possum, potui sopire draconem;
  14. Utilior cuivis quam mihi cura mea est.
  15. Quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
  16. Et nostri fructus illa laboris habet.
  17. Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
  18. Quaeris et iniustis auribus apta loqui,
  19. In faciem moresque meos nova crimina fingas.
  20. Rideat et vitiis laeta sit illa meis!