Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix
  2. Attulit audaci supposuitque manu,
  3. Ut penitus nostris — hoc te celavimus unum —
  4. Visceribus crescens excuteretur onus?
  5. A, nimium vivax admotis restitit infans
  6. Artibus et tecto tutus ab hoste fuit!
  7. Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi,
  8. Et nova luciferos Luna movebat equos.
  9. Nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,
  10. Et rudis ad partus et nova miles eram.
  11. Nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'
  12. Oraque clamantis conscia pressit anus.
  13. Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,
  14. Sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
  15. Contineo gemitus elapsaque verba reprendo
  16. Et cogor lacrimas conbibere ipsa meas.
  17. Mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat —
  18. Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat —
  19. Cum super incumbens scissa tunicaque comaque
  20. Pressa refovisti pectora nostra tuis,