Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Num minus infestum, funebria munera, ferrum
  2. Feminea teneo, non mea tela, manu?
  3. O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
  4. Venisset leto serior hora meo!
  5. Cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,
  6. Et tibi, non debet quod soror esse, fui?
  7. Ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam,
  8. Nescio quem sensi corde tepente deum.
  9. Fugerat ore color; macies adduxerat artus;
  10. Sumebant minimos ora coacta cibos;
  11. 114
  12. Nec somni faciles et nox erat annua nobis,
  13. Et gemitum nullo laesa dolore dabam.
  14. Nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam
  15. Nec noram, quid amans esset; at illud eram.
  16. Prima malum nutrix animo praesensit anili;
  17. Prima mihi nutrix 'Aeoli,' dixit, 'amas!'
  18. Erubui, gremioque pudor deiecit ocellos;
  19. Haec satis in tacita signa fatentis erant.
  20. Iamque tumescebant vitiati pondera ventris,
  21. Aegraque furtivum membra gravabat onus.