Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illa relicta feris etiamnunc, improbe Theseu,
  2. Vivit: et haec aequa mente tulisse velis:
  3. Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
  4. Credita non ulli quam tibi peius eram.
  5. Quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto
  6. Unde tuam sine me vela tulere ratem,
  7. In quo me somnusque meus male prodidit et tu,
  8. Per facinus somnis insidiate meis.
  9. Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
  10. Spargitur et tectae fronde queruntur aves.
  11. Incertum vigilans ac somno languida movi
  12. Thesea prensuras semisupina manus —
  13. Nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
  14. Perque torum moveo bracchia — nullus erat!
  15. Excussere metus somnum; conterrita surgo,
  16. Membraque sunt viduo praecipitata toro.
  17. Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
  18. Utque erat e somno turbida, rupta coma est.
  19. Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
  20. Quod videant oculi, nil nisi litus habent.