Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;
  2. Alta puellares tardat harena pedes.
  3. Interea toto clamavi in litore 'Theseu!':
  4. Reddebant nomen concava saxa tuum,
  5. Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
  6. Ipse locus miserae ferre volebat opem.
  7. Mons fuit — apparent frutices in vertice rari;
  8. Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
  9. Adscendo — vires animus dabat — atque ita late
  10. Aequora prospectu metior alta meo.
  11. Inde ego — nam ventis quoque sum crudelibus usa —
  12. Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
  13. Ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,
  14. Frigidior glacie semianimisque fui.
  15. Nec languere diu patitur dolor; excitor illo,
  16. Excitor et summa Thesea voce voco.
  17. 'Quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu!
  18. Flecte ratem! numerum non habet illa suum!'
  19. Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;
  20. Verbera cum verbis mixta fuere meis.