Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,
  2. Nec, mea qui digitis lumina condat, erit?
  3. Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,
  4. Nec positos artus unguet amica manus?
  5. Ossa superstabunt volucres inhumata marinae?
  6. Haec sunt officiis digna sepulcra meis?
  7. Ibis Cecropios portus patriaque receptus,
  8. Cum steteris turbae celsus in ore tuae
  9. Et bene narraris letum taurique virique
  10. Sectaque per dubias saxea tecta vias,
  11. Me quoque narrato sola tellure relictam!
  12. Non ego sum titulis subripienda tuis.
  13. Nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae
  14. Filius; auctores saxa fretumque tui!
  15. Di facerent, ut me summa de puppe videres;
  16. Movisset vultus maesta figura tuos!
  17. Nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente
  18. Haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.
  19. Adspice demissos lugentis more capillos
  20. Et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis.