Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?
  2. Carmine quid victas obstipuisse feras?
  3. Et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis
  4. Dicitur invita concinuisse lyra.
  5. Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
  6. Vatum Pieriis ora rigantur aquis —
  7. Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
  8. Defugiunt avidos carmina sola rogos;
  9. Durant, vatis opus, Troiani fama laboris
  10. Tardaque nocturno tela retexta dolo.
  11. Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
  12. Altera cura recens, altera primus amor.
  13. Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
  14. Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
  15. Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
  16. Sollicitor nullos esse putare deos.
  17. Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
  18. Mors gravis a templis in cava busta trahet;
  19. Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
  20. Vix manet e toto, parva quod urna capit!