Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec valido quisquam terram scindebat aratro,
  2. Signabat nullo limite mensor humum,
  3. Non freta demisso verrebant eruta remo;
  4. Ultima mortali tum via litus erat.
  5. Contra te sollers, hominum natura, fuisti
  6. Et nimium damnis ingeniosa tuis.
  7. Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
  8. Quo tibi, discordes addere in arma manus?
  9. Quid tibi cum pelago — terra contenta fuisses!
  10. Cur non et caelum, tertia regna, petis?
  11. Qua licet, adfectas caelum quoque — templa Quirinus,
  12. Liber et Alcides et modo Caesar habent.
  13. Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
  14. Possidet inventas sanguine miles opes.
  15. Curia pauperibus clausa est — dat census honores;
  16. Inde gravis iudex, inde severus eques!
  17. Omnia possideant; illis Campusque forumque
  18. Serviat, hi pacem crudaque bella gerant —
  19. Tantum ne nostros avidi liceantur amores,
  20. Et — satis est — aliquid pauperis esse sinant!